Talált 4228 Eredmények: Fé
et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. (Evangelium secundum Marcum 5, 19)
Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. (Evangelium secundum Marcum 5, 20)
et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: (Evangelium secundum Marcum 5, 26)
Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. (Evangelium secundum Marcum 5, 29)
Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. (Evangelium secundum Marcum 5, 32)
Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. (Evangelium secundum Marcum 5, 34)
Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. (Evangelium secundum Marcum 5, 42)
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. (Evangelium secundum Marcum 6, 14)
Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: (Evangelium secundum Marcum 6, 21)
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, (Evangelium secundum Marcum 6, 27)
et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse. (Evangelium secundum Marcum 6, 55)