Talált 4228 Eredmények: Fé
Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus. (Liber Proverbiorum 27, 22)
Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. (Liber Proverbiorum 28, 13)
Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens. (Liber Proverbiorum 28, 20)
Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. (Liber Proverbiorum 28, 22)
Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. (Liber Proverbiorum 30, 15)
Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. (Liber Proverbiorum 30, 16)
Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: (Liber Proverbiorum 30, 29)
Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus. (Liber Proverbiorum 31, 22)
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. (Liber Proverbiorum 31, 24)
Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. (Liber Ecclesiastes 1, 16)