Talált 4228 Eredmények: Fé
constituit prælia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terræ, (Liber I Maccabaeorum 1, 2)
et fecerunt sibi præputia, et recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum. (Liber I Maccabaeorum 1, 16)
Et fecit cædem hominum, et locutus est in superbia magna. (Liber I Maccabaeorum 1, 25)
Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo ; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. (Liber I Maccabaeorum 1, 41)
et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur. (Liber I Maccabaeorum 1, 52)
Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram: (Liber I Maccabaeorum 1, 55)
ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)
et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. (Liber I Maccabaeorum 2, 26)
Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. (Liber I Maccabaeorum 2, 40)
et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum. (Liber I Maccabaeorum 2, 51)
Et ait Judas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis: (Liber I Maccabaeorum 3, 18)
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus: (Liber I Maccabaeorum 3, 29)