Talált 6596 Eredmények: Eum
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. (Liber Exodus 21, 29)
Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet. (Liber Exodus 21, 36)
Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet. (Liber Exodus 22, 4)
si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet. (Liber Exodus 22, 13)
Advenam non contristabis, neque affliges eum : advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. (Liber Exodus 22, 21)
Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. (Liber Exodus 22, 25)
Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. (Liber Exodus 22, 27)
Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)
Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi. (Liber Exodus 23, 20)
Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. (Liber Exodus 23, 21)
Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam : (Liber Exodus 23, 27)
emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas. (Liber Exodus 23, 28)