Talált 6596 Eredmények: Eum
Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. (Liber Iob 8, 18)
Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam. (Liber Iob 9, 11)
qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor. (Liber Iob 9, 15)
Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus. (Liber Iob 9, 18)
Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit. (Liber Iob 9, 20)
Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere. (Liber Iob 9, 35)
Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 10, 1)
ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, (Liber Iob 10, 6)
Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? (Liber Iob 10, 10)
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. (Liber Iob 10, 12)
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum, (Liber Iob 10, 20)
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. (Liber Iob 11, 13)