Talált 6596 Eredmények: Eum
Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian. (Liber Iudicum 6, 6)
Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis, (Liber Iudicum 6, 8)
Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te. (Liber Iudicum 6, 14)
Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. (Liber Iudicum 6, 15)
nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide. (Liber Iudicum 6, 25)
Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël. (Liber Iudicum 6, 33)
Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei. (Liber Iudicum 6, 35)
Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, (Liber Iudicum 6, 36)
ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. (Liber Iudicum 6, 37)
Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. (Liber Iudicum 6, 39)
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum. (Liber Iudicum 7, 2)
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua. (Liber Iudicum 7, 9)