Mosaico decorativo

Talált 946 Eredmények: Erit

  • Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. (Liber Iosue 24, 21)

  • et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. (Liber Iosue 24, 27)

  • Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? (Liber Iudicum 1, 1)

  • Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon cœperit dimicare, erit dux populi Galaad. (Liber Iudicum 10, 18)

  • quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum. (Liber Iudicum 13, 5)

  • sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium: cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. (Liber Iudicum 13, 7)

  • Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthæos: faciam enim vobis mala. (Liber Iudicum 15, 3)

  • Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor. (Liber Iudicum 18, 9)

  • Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo: consulueruntque Deum, atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin? Quibus respondit Dominus: Judas sit dux vester. (Liber Iudicum 20, 18)

  • Et hoc erit quod observare debebitis: omne generis masculini, et mulieres quæ cognoverunt viros, interficite ; virgines autem reservate. (Liber Iudicum 21, 11)

  • Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël: et non erit senex in domo tua omnibus diebus. (Liber I Samuelis 2, 32)

  • Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. (Liber I Samuelis 2, 34)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina