Talált 1299 Eredmények: Ergo
Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec: sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel. (Liber I Samuelis 29, 1)
Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc: sed satrapis non places. (Liber I Samuelis 29, 6)
Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim. (Liber I Samuelis 29, 7)
Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos et filias, ductas esse captivas, (Liber I Samuelis 30, 3)
Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor: et lassi quidam substiterunt. (Liber I Samuelis 30, 9)
Eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores suas eruit. (Liber I Samuelis 30, 18)
Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini: (Liber I Samuelis 30, 26)
Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter. (Liber I Samuelis 31, 6)
Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli: (Liber II Samuelis 2, 2)
Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)
Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. (Liber II Samuelis 2, 15)
Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant. (Liber II Samuelis 2, 23)