Talált 1299 Eredmények: Ergo
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 18)
Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. (Epistula I ad Corinthios 16, 11)
refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. (Epistula I ad Corinthios 16, 18)
Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? (Epistula II ad Corinthios 1, 17)
Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. (Epistula II ad Corinthios 4, 12)
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)
Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. (Epistula II ad Corinthios 7, 1)
Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum. (Epistula II ad Corinthios 8, 24)