Talált 14 Eredmények: Equus

  • Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant. (Liber I Regum 10, 29)

  • Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et suæ libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus : habet potestatem dæmonium super eos. (Liber Thobis 6, 17)

  • Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. (Liber Psalmorum 31, 9)

  • Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. (Liber Psalmorum 32, 17)

  • Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea. (Liber II Maccabaeorum 3, 25)

  • Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit. (Liber Proverbiorum 21, 31)

  • Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet præceps. (Liber Ecclesiasticus 30, 8)

  • Equus emissarius, sic et amicus subsannator: sub omni supra sedente hinnit. (Liber Ecclesiasticus 33, 6)

  • Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur ; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. (Liber Ieremiae 8, 6)

  • Et vidi: et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret. (Apocalypsis Ioannis 6, 2)

  • Et exivit alius equus rufus: et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus. (Apocalypsis Ioannis 6, 4)

  • Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens: Veni, et vide. Et ecce equus niger: et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 6, 5)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina