Talált 2192 Eredmények: Eos
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit: deceperunt enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum. (Prophetia Amos 2, 4)
Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere. (Prophetia Amos 5, 16)
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos ; et si ascenderint usque in cælum, inde detraham eos. (Prophetia Amos 9, 2)
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos ; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos. (Prophetia Amos 9, 3)
Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos: et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum. (Prophetia Amos 9, 4)
ut possideant reliquias Idumææ, et omnes nationes: eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens hæc. (Prophetia Amos 9, 12)
Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus. (Prophetia Amos 9, 15)
neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis. (Prophetia Abdiae 1, 14)
Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. (Prophetia Abdiae 1, 17)
Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)
Et dixit ad eos: Hebræus ego sum, et Dominum Deum cæli ego timeo, qui fecit mare et aridam. (Prophetia Ionae 1, 9)
Et dixit ad eos: Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam propter me tempestas hæc grandis venit super vos. (Prophetia Ionae 1, 12)