Talált 1607 Eredmények: Eorum
Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. (Liber Ieremiae 9, 8)
Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. (Liber Ieremiae 9, 16)
Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. (Liber Ieremiae 10, 7)
Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. (Liber Ieremiae 10, 8)
Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa hæc. (Liber Ieremiae 10, 9)
Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. (Liber Ieremiae 10, 21)
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)
Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 12)
Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 14)
Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. (Liber Ieremiae 11, 18)
propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio ; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame. (Liber Ieremiae 11, 22)
Et reliquiæ non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum. (Liber Ieremiae 11, 23)