Talált 1607 Eredmények: Eorum
Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum: et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia: (Prophetia Ezechielis 16, 39)
Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis. (Prophetia Ezechielis 20, 4)
quia judicia mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum gradiebatur. (Prophetia Ezechielis 20, 16)
Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In præceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini. (Prophetia Ezechielis 20, 18)
eo quod judicia mea non fecissent, et præcepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum. (Prophetia Ezechielis 20, 24)
Propterea dic ad domum Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini: (Prophetia Ezechielis 20, 30)
Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur: et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 38)
et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem. (Prophetia Ezechielis 21, 15)
Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum. (Prophetia Ezechielis 21, 23)
Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum: et dices: Mucro, mucro, evaginate ad occidendum: limate ut interficias et fulgeas: (Prophetia Ezechielis 21, 28)
Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 22, 26)
Et effudi super eos indignationem meam ; in igne iræ meæ consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 31)