Talált 398 Eredmények: Elá
Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)
Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem: et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem: (Liber II Maccabaeorum 5, 5)
Sed nec ista sufficiunt: ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriæ fuit proditor: (Liber II Maccabaeorum 5, 15)
Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se præ superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem. (Liber II Maccabaeorum 5, 21)
in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus. (Liber II Maccabaeorum 5, 23)
Duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse: quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros præcipitaverunt. (Liber II Maccabaeorum 6, 10)
Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere: ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, cælesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)
ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 30)
Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 11, 29)
Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur. (Liber II Maccabaeorum 11, 32)
Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriæ salute, sed sperans se constitui in principatum. (Liber II Maccabaeorum 13, 3)
Et tali lege prævaricatorem legis contigit mori, nec terræ dari Menelaum. (Liber II Maccabaeorum 13, 7)