Talált 4364 Eredmények: Ejus
Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus: nolite parcere juvenibus ejus ; interficite omnem militiam ejus. (Liber Ieremiae 51, 3)
Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus. (Liber Ieremiae 51, 4)
Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)
Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt. (Liber Ieremiae 51, 7)
Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. (Liber Ieremiae 51, 8)
Curavimus Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam: quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes. (Liber Ieremiae 51, 9)
Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. (Liber Ieremiae 51, 11)
Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est: et Israël sceptrum hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Ieremiae 51, 19)
et collidam in te equum et equitem ejus: et collidam in te currum et ascensorem ejus: (Liber Ieremiae 51, 21)
et collidam in te pastorem et gregem ejus: et collidam in te agricolam et jugales ejus: et collidam in te duces et magistratus: (Liber Ieremiae 51, 23)
Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus. (Liber Ieremiae 51, 28)
Cessaverunt fortes Babylonis a prælio ; habitaverunt in præsidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus. (Liber Ieremiae 51, 30)