Talált 1710 Eredmények: Ego
Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. (Liber Iob 13, 22)
Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. (Liber Iob 14, 15)
Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia tua respondebunt tibi. (Liber Iob 15, 6)
Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: (Liber Iob 16, 4)
consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ; (Liber Iob 16, 5)
Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. (Liber Iob 16, 13)
quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo. (Liber Iob 19, 27)
Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete. (Liber Iob 21, 3)
Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. (Liber Iob 21, 6)
Ideo dicam: Audite me: ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. (Liber Iob 32, 10)
Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi. (Liber Iob 32, 14)
respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. (Liber Iob 32, 17)