Talált 1710 Eredmények: Ego
et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus ejus, et universis principibus regis potentibus: et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in me, congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum. (Liber Esdrae 7, 28)
Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: (Liber Esdrae 9, 4)
Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. (Liber Nehemiae 1, 1)
fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus, (Liber Nehemiae 1, 6)
Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos : (Liber Nehemiae 1, 8)
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis. (Liber Nehemiae 1, 11)
Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem : et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)
Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem : sed et Judæis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram. (Liber Nehemiae 2, 16)
Et inter cœnaculum anguli in porta gregis, ædificaverunt aurifices et negotiatores. (Liber Nehemiae 3, 31)
Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra : unusquisque tantum nudabatur ad baptismum. (Liber Nehemiae 4, 23)
Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud : æs alienum concedamus quod debetur nobis. (Liber Nehemiae 5, 10)
A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus. (Liber Nehemiae 5, 14)