Talált 1710 Eredmények: Ego
Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, (Actus Apostolorum 15, 19)
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 3)
Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 23)
Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. (Actus Apostolorum 18, 6)
propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. (Actus Apostolorum 18, 10)
Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse. (Actus Apostolorum 18, 15)
Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. (Actus Apostolorum 19, 37)
Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans: (Actus Apostolorum 20, 22)
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. (Actus Apostolorum 20, 29)
Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. (Actus Apostolorum 21, 13)
Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. (Actus Apostolorum 21, 39)