Talált 545 Eredmények: Eas
Ad peregrinandum in terra tua venimus: quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan: petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 4)
Quæ responderunt : Non sunt Hebrææ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. (Liber Exodus 1, 19)
Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2, 17)
Quæ cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ? (Liber Exodus 2, 18)
sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum. (Liber Exodus 3, 22)
Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas. (Liber Exodus 5, 7)
Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas : (Liber Exodus 5, 10)
Dispersusque est populus per omnem terram Ægypti ad colligendas paleas. (Liber Exodus 5, 12)
Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. (Liber Exodus 8, 14)
Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. (Liber Exodus 9, 14)
Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : (Liber Exodus 9, 29)
Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris. (Liber Exodus 10, 28)