Talált 766 Eredmények: Dor
Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? (Liber Proverbiorum 6, 9)
Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ; (Liber Proverbiorum 6, 10)
Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis. (Liber Proverbiorum 6, 22)
In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde. (Liber Proverbiorum 10, 13)
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. (Liber Proverbiorum 23, 21)
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. (Liber Proverbiorum 23, 34)
Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas: (Liber Proverbiorum 24, 33)
Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. (Liber Proverbiorum 26, 3)
Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur. (Liber Proverbiorum 27, 9)
Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet? (Liber Ecclesiastes 4, 11)
Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. (Liber Ecclesiastes 5, 11)
Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. (Canticum Canticorum 1, 3)