Talált 635 Eredmények: Domum
et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 32)
De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 29)
et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi. (Liber I Paralipomenon 13, 13)
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. (Liber I Paralipomenon 14, 1)
Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ. (Liber I Paralipomenon 16, 43)
Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum. (Liber I Paralipomenon 17, 4)
manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam? (Liber I Paralipomenon 17, 6)
ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. (Liber I Paralipomenon 17, 10)
Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 17, 12)
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)
Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. (Liber I Paralipomenon 17, 23)
Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. (Liber I Paralipomenon 17, 25)
