Talált 3336 Eredmények: Dominus
In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas. (Liber Ecclesiasticus 43, 25)
Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. (Liber Ecclesiasticus 43, 31)
Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. (Liber Ecclesiasticus 43, 37)
Multam gloriam fecit Dominus: magnificentia sua a sæculo. (Liber Ecclesiasticus 44, 2)
Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et testamentum confirmavit super caput Jacob. (Liber Ecclesiasticus 44, 25)
Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. (Liber Ecclesiasticus 45, 23)
Quis ante illum sic restitit? nam hostes ipse Dominus perduxit. (Liber Ecclesiasticus 46, 4)
Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi virtus, ut ascenderet in excelsum terræ locum, et semen ipsius obtinuit hæreditatem, (Liber Ecclesiasticus 46, 11)
Et intonuit de cælo Dominus, et in sonitu magno auditam fecit vocem suam: (Liber Ecclesiasticus 46, 20)
Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israël. (Liber Ecclesiasticus 47, 13)
Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 48, 22)
Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. (Liber Ecclesiasticus 51, 30)