Talált 3336 Eredmények: Dominus
quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. (Liber Proverbiorum 2, 6)
quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. (Liber Proverbiorum 3, 12)
Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia. (Liber Proverbiorum 3, 19)
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. (Liber Proverbiorum 3, 26)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. (Liber Proverbiorum 5, 21)
Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: (Liber Proverbiorum 6, 16)
Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. (Liber Proverbiorum 8, 22)
Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. (Liber Proverbiorum 10, 3)
Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ. (Liber Proverbiorum 15, 25)
Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet. (Liber Proverbiorum 15, 29)
Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus. (Liber Proverbiorum 16, 2)