Talált 4456 Eredmények: Dominus Deus
Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian: omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum. (Liber Iudicum 7, 7)
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua. (Liber Iudicum 7, 9)
Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitæ: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. (Liber Iudicum 7, 14)
Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit: et reversus est ad castra Israël, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. (Liber Iudicum 7, 15)
et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se cæde truncabant, (Liber Iudicum 7, 22)
In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum. (Liber Iudicum 8, 3)
Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti. (Liber Iudicum 8, 7)
Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. (Liber Iudicum 8, 19)
Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus. (Liber Iudicum 8, 23)
Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem ; ita audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)
Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem: qui cœperunt eum detestari, (Liber Iudicum 9, 23)
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. (Liber Iudicum 9, 56)