Talált 4456 Eredmények: Dominus Deus
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)
Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, (Liber Leviticus 26, 44)
et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 45)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 27, 1)
Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai. (Liber Leviticus 27, 34)
Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens: (Liber Numeri 1, 1)
sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. (Liber Numeri 1, 19)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 1, 48)
Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 1, 54)
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: (Liber Numeri 2, 1)
Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)
Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)