Talált 4456 Eredmények: Dominus Deus
Et noli inspicere sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ. (Liber Ecclesiasticus 35, 15)
Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet. (Liber Ecclesiasticus 35, 16)
A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. (Liber Ecclesiasticus 35, 19)
Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: (Liber Ecclesiasticus 35, 22)
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum: (Liber Ecclesiasticus 36, 1)
et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. (Liber Ecclesiasticus 36, 2)
ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)
Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. (Liber Ecclesiasticus 38, 12)
Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum: (Liber Ecclesiasticus 39, 8)
Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? (Liber Ecclesiasticus 42, 17)