Talált 4456 Eredmények: Dominus Deus
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis. (Liber Iob 36, 26)
Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia ; (Liber Iob 37, 5)
Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus? (Liber Iob 37, 15)
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: (Liber Iob 38, 1)
Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam. (Liber Iob 39, 17)
Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job: (Liber Iob 39, 31)
Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: (Liber Iob 40, 1)
Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? (Liber Iob 40, 4)
Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 7)
Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job. (Liber Iob 42, 9)
Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia. (Liber Iob 42, 10)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)