Mosaico decorativo

Talált 855 Eredmények: Dominum Expositionem Manuum

  • Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur. (Liber Isaiae 1, 28)

  • Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)

  • Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei. (Liber Isaiae 3, 11)

  • Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. (Liber Isaiae 5, 12)

  • In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. (Liber Isaiae 6, 1)

  • Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis. (Liber Isaiae 6, 5)

  • Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. (Liber Isaiae 7, 12)

  • Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester: (Liber Isaiae 8, 13)

  • Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)

  • Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. (Liber Isaiae 9, 13)

  • Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos ; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. (Liber Isaiae 10, 20)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina