Talált 1152 Eredmények: Domino

  • Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (Actus Apostolorum 7, 59)

  • Notum autem factum est per universam Joppen: et crediderunt multi in Domino. (Actus Apostolorum 9, 42)

  • Confestim ergo misi ad te: et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino. (Actus Apostolorum 10, 33)

  • Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: (Actus Apostolorum 11, 23)

  • quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino. (Actus Apostolorum 11, 24)

  • Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. (Actus Apostolorum 13, 2)

  • Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)

  • Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. (Actus Apostolorum 14, 22)

  • Notum a sæculo est Domino opus suum. (Actus Apostolorum 15, 18)

  • Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. (Actus Apostolorum 16, 15)

  • Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)

  • serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum: (Actus Apostolorum 20, 19)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina