Talált 1152 Eredmények: Domino
holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. (Liber II Paralipomenon 13, 11)
Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 13, 18)
Ædificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente. (Liber II Paralipomenon 14, 6)
Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa, (Liber II Paralipomenon 14, 13)
immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia. (Liber II Paralipomenon 15, 11)
Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum, (Liber II Paralipomenon 15, 14)
In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syriæ, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriæ regis exercitus de manu tua. (Liber II Paralipomenon 16, 7)
Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua? (Liber II Paralipomenon 16, 8)
Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 17, 16)
processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies? (Liber II Paralipomenon 18, 20)
Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis. (Liber II Paralipomenon 20, 13)
Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum. (Liber II Paralipomenon 20, 18)