Mosaico decorativo

Talált 1152 Eredmények: Domino

  • Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. (Liber Iosue 24, 19)

  • Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. (Liber Iosue 24, 21)

  • Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus. (Liber Iosue 24, 24)

  • et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quæ locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. (Liber Iosue 24, 27)

  • Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quæ fecerat in Israël. (Liber Iosue 24, 31)

  • Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum: immolaveruntque ibi hostias Domino. (Liber Iudicum 2, 5)

  • servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël. (Liber Iudicum 2, 7)

  • Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino. (Liber Iudicum 5, 2)

  • Audite, reges ; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël. (Liber Iudicum 5, 3)

  • Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. (Liber Iudicum 5, 9)

  • Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri, (Liber Iudicum 6, 24)

  • Et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quæ de nemore succideris. (Liber Iudicum 6, 26)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina