Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Numeri 10, 13)

  • Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. (Liber Numeri 10, 29)

  • Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. (Liber Numeri 10, 32)

  • Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)

  • Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. (Liber Numeri 10, 34)

  • Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. (Liber Numeri 10, 35)

  • Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël. (Liber Numeri 10, 36)

  • Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. (Liber Numeri 11, 1)

  • Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. (Liber Numeri 11, 2)

  • Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. (Liber Numeri 11, 3)

  • Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Moysi intoleranda res visa est, (Liber Numeri 11, 10)

  • et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? (Liber Numeri 11, 11)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina