Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. (Liber Leviticus 23, 25)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 23, 26)

  • Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. (Liber Leviticus 23, 27)

  • Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 23, 28)

  • Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Leviticus 23, 33)

  • Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino. (Liber Leviticus 23, 34)

  • Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. (Liber Leviticus 23, 36)

  • Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: (Liber Leviticus 23, 37)

  • exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino. (Liber Leviticus 23, 38)

  • A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies. (Liber Leviticus 23, 39)

  • Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)

  • ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 23, 43)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina