Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • Et factus est sermo Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 37, 15)

  • Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus. (Prophetia Ezechielis 37, 16)

  • loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus. (Prophetia Ezechielis 37, 19)

  • Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam. (Prophetia Ezechielis 37, 21)

  • Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 28)

  • Et factus est sermo Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 38, 1)

  • Et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. (Prophetia Ezechielis 38, 3)

  • Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum. (Prophetia Ezechielis 38, 6)

  • Hæc dicit Dominus Deus: In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam: (Prophetia Ezechielis 38, 10)

  • Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies? (Prophetia Ezechielis 38, 14)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos. (Prophetia Ezechielis 38, 17)

  • Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. (Prophetia Ezechielis 38, 18)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina