Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam. (Liber Ieremiae 18, 3)

  • Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Liber Ieremiae 18, 5)

  • Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël. (Liber Ieremiae 18, 6)

  • Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra. (Liber Ieremiae 18, 11)

  • Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israël? (Liber Ieremiae 18, 13)

  • Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. (Liber Ieremiae 18, 19)

  • audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis. (Liber Ieremiae 18, 22)

  • Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo ; in tempore furoris tui abutere eis. (Liber Ieremiae 18, 23)

  • Hæc dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum, (Liber Ieremiae 19, 1)

  • Et dices: Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus, (Liber Ieremiae 19, 3)

  • Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis. (Liber Ieremiae 19, 6)

  • et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. (Liber Ieremiae 19, 11)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina