Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? (Liber Ieremiae 9, 7)

  • Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? (Liber Ieremiae 9, 9)

  • Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat? (Liber Ieremiae 9, 12)

  • Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea, (Liber Ieremiae 9, 13)

  • idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. (Liber Ieremiae 9, 15)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: (Liber Ieremiae 9, 17)

  • Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: (Liber Ieremiae 9, 20)

  • quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. (Liber Ieremiae 9, 21)

  • Loquere: Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat. (Liber Ieremiae 9, 22)

  • Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis: (Liber Ieremiae 9, 23)

  • sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. (Liber Ieremiae 9, 24)

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, (Liber Ieremiae 9, 25)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina