Talált 8719 Eredmények: Dom
Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni. (Liber Ecclesiasticus 41, 5)
Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. (Liber Ecclesiasticus 41, 8)
Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! (Liber Ecclesiasticus 41, 11)
Memor ero igitur operum Domini, et quæ vidi annuntiabo. In sermonibus Domini opera ejus. (Liber Ecclesiasticus 42, 15)
Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. (Liber Ecclesiasticus 42, 16)
Nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua? (Liber Ecclesiasticus 42, 17)
Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 19)
Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. (Liber Ecclesiasticus 43, 5)
Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus. (Liber Ecclesiasticus 43, 10)
In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas. (Liber Ecclesiasticus 43, 25)
Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. (Liber Ecclesiasticus 43, 31)
Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus. (Liber Ecclesiasticus 43, 32)