Talált 8719 Eredmények: Dom
Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non præsente, reddere compelletur. (Liber Exodus 22, 14)
Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui. (Liber Exodus 22, 15)
Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli. (Liber Exodus 22, 20)
Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. (Liber Exodus 23, 17)
Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. (Liber Exodus 23, 19)
Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui. (Liber Exodus 23, 25)
Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo. (Liber Exodus 24, 2)
Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. (Liber Exodus 24, 3)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)
Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. (Liber Exodus 24, 5)
Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. (Liber Exodus 24, 7)