Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)

  • Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum. (Liber Ecclesiastes 8, 9)

  • Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini. (Liber Ecclesiastes 8, 13)

  • In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. (Liber Ecclesiastes 10, 18)

  • quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ; (Liber Ecclesiastes 12, 3)

  • excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. (Liber Ecclesiastes 12, 5)

  • Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. (Canticum Canticorum 1, 16)

  • Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. (Canticum Canticorum 3, 4)

  • Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. (Canticum Canticorum 8, 2)

  • Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. (Canticum Canticorum 8, 7)

  • Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: (Liber Sapientiae 1, 1)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina