Talált 8719 Eredmények: Dom
Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. (Liber Psalmorum 101, 2)
Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio. (Liber Psalmorum 101, 7)
Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. (Liber Psalmorum 101, 13)
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam: (Liber Psalmorum 101, 16)
quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. (Liber Psalmorum 101, 17)
Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. (Liber Psalmorum 101, 19)
Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit: (Liber Psalmorum 101, 20)
ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem: (Liber Psalmorum 101, 22)
in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. (Liber Psalmorum 101, 23)
Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. (Liber Psalmorum 101, 26)
Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. (Liber Psalmorum 102, 1)
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. (Liber Psalmorum 102, 2)