Talált 8719 Eredmények: Dom
Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo. (Liber Psalmorum 91, 5)
Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. (Liber Psalmorum 91, 6)
tu autem Altissimus in æternum, Domine. (Liber Psalmorum 91, 9)
Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. (Liber Psalmorum 91, 10)
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. (Liber Psalmorum 91, 14)
ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. (Liber Psalmorum 91, 16)
Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. (Liber Psalmorum 92, 1)
Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam ; elevaverunt flumina fluctus suos, (Liber Psalmorum 92, 3)
a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus. (Liber Psalmorum 92, 4)
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 92, 5)
Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus ; Deus ultionum libere egit. (Liber Psalmorum 93, 1)
Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ; (Liber Psalmorum 93, 3)