Talált 8719 Eredmények: Dom
Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino: et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)
Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino. (Liber II Samuelis 6, 17)
Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum. (Liber II Samuelis 6, 18)
Et partitus est universæ multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulæ carnis unam, et similam frixam oleo: et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam. (Liber II Samuelis 6, 19)
Reversusque est David ut benediceret domui suæ: et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait: Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. (Liber II Samuelis 6, 20)
Dixitque David ad Michol: Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et præcepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël, (Liber II Samuelis 6, 21)
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, (Liber II Samuelis 7, 1)
dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? (Liber II Samuelis 7, 2)
Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est. (Liber II Samuelis 7, 3)
Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: (Liber II Samuelis 7, 4)
Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? (Liber II Samuelis 7, 5)
Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Ægypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. (Liber II Samuelis 7, 6)