Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia. (Liber I Samuelis 26, 24)

  • Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. (Liber I Samuelis 27, 3)

  • Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. (Liber I Samuelis 28, 6)

  • Et juravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem. (Liber I Samuelis 28, 10)

  • Et ait Samuel: Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum? (Liber I Samuelis 28, 16)

  • Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David: (Liber I Samuelis 28, 17)

  • quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec: idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. (Liber I Samuelis 28, 18)

  • Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim. (Liber I Samuelis 28, 19)

  • Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum: tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma, (Liber I Samuelis 28, 24)

  • Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei: Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris? (Liber I Samuelis 29, 4)

  • Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo: et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris: et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc: sed satrapis non places. (Liber I Samuelis 29, 6)

  • Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis? (Liber I Samuelis 29, 8)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina