Mosaico decorativo

Talált 8719 Eredmények: Dom

  • Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum. (Liber Iudicum 18, 5)

  • Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis. (Liber Iudicum 18, 6)

  • Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra. (Liber Iudicum 18, 10)

  • Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michæ, (Liber Iudicum 18, 13)

  • dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat. (Liber Iudicum 18, 14)

  • Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitæ, qui erat in domo Michæ: salutaveruntque eum verbis pacificis. (Liber Iudicum 18, 15)

  • At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus. (Liber Iudicum 18, 17)

  • Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël? (Liber Iudicum 18, 19)

  • et jam a domo Michæ essent procul, viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt, (Liber Iudicum 18, 22)

  • Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas. (Liber Iudicum 18, 25)

  • Et sic cœpto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam. (Liber Iudicum 18, 26)

  • Mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël. (Liber Iudicum 18, 31)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina