Talált 893 Eredmények: Dio
signa et opera quæ fecit in medio Ægypti Pharaoni regi, et universæ terræ ejus, (Liber Deuteronomii 11, 3)
et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben: quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël. (Liber Deuteronomii 11, 6)
Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, (Liber Deuteronomii 13, 1)
Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur: quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis: ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus: et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 13, 5)
Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt: Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis: (Liber Deuteronomii 13, 13)
Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius, (Liber Deuteronomii 13, 16)
Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur: ut auferas malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 17, 7)
Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi. (Liber Deuteronomii 18, 18)
tres civitates separabis tibi in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem, (Liber Deuteronomii 19, 2)
ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus. (Liber Deuteronomii 19, 10)
Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, (Liber Deuteronomii 19, 11)
reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui: (Liber Deuteronomii 19, 19)