Talált 893 Eredmények: Dio
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. (Liber Proverbiorum 14, 10)
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. (Liber Proverbiorum 14, 17)
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. (Liber Proverbiorum 14, 20)
Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio. (Liber Proverbiorum 15, 17)
Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur. (Liber Proverbiorum 15, 31)
Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio. (Liber Proverbiorum 17, 1)
Dicit piger: Leo est foris ; in medio platearum occidendus sum. (Liber Proverbiorum 22, 13)
Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. (Liber Proverbiorum 23, 24)
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. (Liber Proverbiorum 23, 34)
generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. (Liber Proverbiorum 30, 19)
per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ. (Liber Proverbiorum 30, 23)