Talált 310 Eredmények: Dii
Cessaverunt fortes Babylonis a prælio ; habitaverunt in præsidiis: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus. (Liber Ieremiae 51, 30)
In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. (Lamentationes 5, 9)
et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni, operari diis alienis, facientes mala ante oculos Domini Dei nostri. (Liber Baruch 1, 22)
et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii, et vocem sponsi et vocem sponsæ, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam. (Liber Baruch 2, 23)
Stellæ autem dederunt lumen in custodiis suis, et lætatæ sunt: (Liber Baruch 3, 34)
Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum: unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos. (Liber Baruch 6, 9)
Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii: (Liber Baruch 6, 14)
non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum. (Liber Baruch 6, 15)
Unde sciatis quia non sunt dii: ne ergo timueritis eos. (Liber Baruch 6, 22)
De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. (Liber Baruch 6, 28)
Unde enim vocantur dii? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis: (Liber Baruch 6, 29)
Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei: qui autem colunt ea, confundentur. (Liber Baruch 6, 38)