Talált 541 Eredmények: Dies Dominica
Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. (Liber Psalmorum 73, 8)
Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem. (Liber Psalmorum 73, 16)
Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui. (Liber Psalmorum 76, 6)
Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. (Liber Psalmorum 77, 33)
Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Liber Psalmorum 83, 11)
Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli. (Liber Psalmorum 88, 30)
Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione. (Liber Psalmorum 88, 46)
Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte (Liber Psalmorum 89, 4)
Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ; (Liber Psalmorum 89, 9)
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. (Liber Psalmorum 89, 10)
Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. (Liber Psalmorum 101, 4)
Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. (Liber Psalmorum 101, 12)