Talált 2423 Eredmények: Dies Domini
Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. (Liber II Paralipomenon 3, 1)
et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. (Liber II Paralipomenon 4, 16)
Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 4, 22)
Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)
Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim: (Liber II Paralipomenon 5, 7)
nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei. (Liber II Paralipomenon 5, 14)
Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël, (Liber II Paralipomenon 6, 7)
Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 10)
Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 11)
Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universæ multitudinis Israël, et extendit manus suas. (Liber II Paralipomenon 6, 12)
Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de cælo, et devoravit holocausta et victimas: et majestas Domini implevit domum. (Liber II Paralipomenon 7, 1)
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini. (Liber II Paralipomenon 7, 2)