Talált 2423 Eredmények: Dies Domini
Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. (Liber Proverbiorum 19, 23)
Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. (Liber Proverbiorum 20, 27)
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)
Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)
Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. (Liber Proverbiorum 22, 12)
Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: (Liber Proverbiorum 23, 17)
Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. (Liber Proverbiorum 27, 1)
Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur. (Liber Proverbiorum 27, 18)
Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus. (Liber Proverbiorum 28, 16)
Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est? (Liber Ecclesiastes 2, 23)
Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. (Liber Ecclesiastes 5, 12)